

Liber Leviticus*
Caput 16: Versus 11
Vitulum.Quando Christus pro Judaicae plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait:Non veni legem solvere, sed adimplere[Matth. 5.];qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret[Gal. 4.]. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus.[ISICH.]Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.